monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 6, 9
Neque enim illa die vel Romanorum, vel Graecorum, vel certe Aegyptiorum mensis annusve cuius hoc causa fieret, oritur, sed nec ab his gentibus, quamvis se Graeci iactitent, verum ab antiquioribus Chaldaeorum astrologia coepit, a quibus Abraham patriarcha, ut Iosephus testatur, edoctus, ut Deum coeli siderumquc conversione cognovit, ipsam mox disciplinam veracius intellectam Aegyptiorum genti advexit, cum apud eos exularet. Nam et in libro beati Iob, qui non longe post Abraham exstitit, mazaroth, id est signa horoscopi legimus. Igitur iuxta Zodiaci quidem divisionem XV Calendarum Aprilium die, quando facta est lux, sol Arietis signum ingreditur.